Antiphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obedient
1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
3. Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!.
4. Qui hábitat in cælis, irridebit eos, Dóminus subsannábit eos.
5. Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
6. Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!.
7. Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.
9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos.
10. Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicatis terram.
11. Servíte Dómino in timore et exsultáte ei cum tremóre.
12. Apprehéndite disciplinam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.
V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R/. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sáecula sæculórum. Amen.
Antiphona: Regnum eius regnum sempiternum est, et omnes reges sérvient ei et oboédient
V/. Dómine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
Sacerdotes addunt:
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
V/. Orémus: Omnípotens sempiterne Deus, qui in dilecto Fílio tuo, universorum Rege, ómnia instaurare voluisti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccati vúlnere disgregatæ, eius suavíssimo subdantur império: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti Deus: per ómnia saécula sæculórum.
R/. Amen.